Narození Ježíšovo

5. 12. 2013 18:46

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

CAPUT 2

1  factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis

2  haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino

3  et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem

4  ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David

5  ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate

6  factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret

7  et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio

8  et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum

9  et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno

10  et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo

11  quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

12  et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio

13  et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium

14  gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis

15  et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis

16  et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio

17  videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc

18  et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos

19  Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo

20  et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

Zobrazeno 656×

Komentáře

Napsat komentář »

Pro přidání komentáře se musíš přihlásit nebo registrovat na signály.cz.

Autor blogu Grafická šablona Nuvio