ACTUS APOSTOLORUM - CAPUT 2

27. 5. 2012 12:57

ACTUS APOSTOLORUM

CAPUT 2

Naplnění Duchem svatým

1  et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
2  et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
3  et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
4  et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5  erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
6  facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
7  stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
8  et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
9  Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
10  Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
11  Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
12  stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
13  alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti

Petrovo kázání

14     stans autem Petrus cum undecim levavit    vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
15  non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
16  sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
17  et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
18  et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
19  et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
20  sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
21  et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
22  viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
23  hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
24  quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
25  David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
26  propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
27  quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
28  notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
29  viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
30  propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31  providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
32  hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
33  dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
34  non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
35  donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
36  certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis

Vznik církve

37  his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
38  Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
39  vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
40  aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
41  qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
42  erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
43  fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
44  omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
45  possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
46  cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
47  conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum

Zobrazeno 1026×

Komentáře

Napsat komentář »

Pro přidání komentáře se musíš přihlásit nebo registrovat na signály.cz.

Autor blogu Grafická šablona Nuvio